VENTILOGIUM

VENTILOGIUM
VENTILOGIUM
apud Radulphum, in Vita Richardi Cicestrensis Epise. num. 60. Sicut praeminet ventilogium toti fabricae, quod quidem quantô altius erigitur, tantô plus tempestatibus irruentibus etiam fronte opponitur: vox hybrida est, quasi venti ratio seu index, Graecis ἀνεμογνώμων. Pinnula nempe indigitatur versatilis, quae in aedium culminibus poni solet, ad designandum ventum flantem. Cuiusmodi Tritonem aereum, ventorum indicem, Romae fuisse, diximus suô locô: gallumque versatilem, in acumine campanilis Aedium sacrarum, Christiani eâdem fini collocant. Vide quoque in vocibus, Aurologium, Octogona Turris, Pinnacella etc. Galli Girouêtes vocant. Sed et sic dici potest tetragona rabula haud pridem inventa, aedium fastigiis solita affigi, in qua circulus describitur, in XVI. vel XXXII. lineas divisus, quibus totidem adscripta ventorum nomina: illum vero, qui tum spirat, ostendit index versatilis, quomodo sunt horologiorum, quem regit pinna perinde versatilis supra aedis culmen. Car. du Fresne, Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • AUROLOGIUM — apud Varronem, in Aurologio, quod fecit Cyrrestes, Graece ἁυρολόγιον: dicta est machina, ventis tantum explorandis noscendisque exocigitata, ab aura, i. e. vento. Cuiusmodi fuit octogonum mechanicum Andronici, quô indicium fiebat, quibus ex locis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TABULA — I. TABULA ab inusitato taba, et hoc a Graeco τάζω, quod tabulata in aedibus et ulmis planitiem extendebant: de pluribus rebus dicitur, uti ex parte videre est supra ubi de Tabellis. Apud Festum, ubi de igne aeterno, si quando defecerat, a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VERSATILE Triclinium — memoratur Lampridio in Heliogabalo, c. 21. Oppressit in triculiniis versatilibus parasitos suos violis et floribus, sic ut animam aliqui efflaverint, quum erepere ad summum non possent. Cuiusmodi triclinia qualia fuerint, exponit Seneca, Ep. 90.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”